sexta-feira, março 25, 2005

Impropérios de Sexta-Feira Santa

V/. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
V/. Quia eduxi te de terra Aegypti, parasti crucem Salvatori tuo.

C/. Agios o Theos!
Sanctus Deus!
Agios ischyros!
Sanctus fortis!
Agios athanatos, eleison ymas.
Sanctus immortalis, miserere nobis.

V/. Quia eduxi te per desertum quadraginta annis, et manna cibavi te, et introduxi te in terram satis bonam: parasti Crucem Salvatori tuo. C/. Agios o Theos!

V/. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te vineam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara: aceto namque sitim meam potasti: et lancea perforasti latus Salvatori tuo. C/. Agios o Theos!

V/. Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitus suis: et tu me flagellatum tradidisti.

R/. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.

V/. Ego eduxi te de Aegypto, demerso Pharaone in Mare Rubrum: et tu me tradidisti principibus sacerdotum. R/. Popule meus.

V/. Ego ante te aperui mare: et tu aperuisti lancea latus meum. R/. Popule meus.

V/. Ego ante te praeivi in columna nubis: et tu me duxisti ad praetorium Pilati. R/. Popule meus.

V/. Ego te pavi manna per desertum: et tu me cecidisti alapis et flagellis. R/. Popule meus.

V/. Ego te potavi aqua salutis de petra: et tu me potasti felle, et aceto. R/. Popule meus.

V/. Ego propter te Chananaeorum reges percussi: et tu percussisti arundine caput meum. R/. Popule meus.

V/. Ego dedi tibi sceptrum regale: et tu dedisti capiti meo spineam coronam. R/. Popule meus.

V/. Ego te exaltavi magna virtute: et tu me suspendisti in patibulo Crucis. R/. Popule meus.


Tomás Luis de Victoria (1540-1613)
(pdf)